monumenta.ch > Hieronymus > Petri II, 3 > 29
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XXVIII. <<<     >>> XXX .

CAPUT XXIX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Devorabit eum ignis, qui non succenditur.
2 Miro valde modo paucis verbis expressus est ignis gehennae. Ignis namque corporeus, ut esse ignis valeat, corporeis indiget fomentis. Qui cum necesse est ut servetur, per congesta ligna procul dubio nutritur; nec valet nisi succensus esse, et nisi refotus subsistere. At contra gehennae ignis, cum sit corporeus, et in se missos reprobos corporaliter exurat, nec studio humano succenditur, nec lignis nutritur, sed creatus semel durat inexstinguibilis, et succensione non indiget, et ardore non caret. Bene ergo de hoc iniquo dicitur: Devorabit eum ignis, qui non succenditur, quia Omnipotentis iustitia, futurorum praescia, ab ipsa mundi origine gehennae ignem creavit, qui in poena reproborum esse semel inciperet, sed ardorem suum etiam sine lignis nunquam finiret. Sciendum vero est quod omnes reprobi, quia ex anima simul et carne peccaverunt, illic in anima pariter et carne cruciantur. Unde per Psalmistam dicitur: Pones eos ut clibanum ignis, in tempore vultus tui; Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis. Clibanus namque intrinsecus ardet, is vero qui ab igne devoratur, ab exteriori incipit parte concremari. Ut ergo sacra eloquia ardere et exterius et interius reprobos demonstrarent, eos et ab igne devorari, et sicut clibanum poni testantur, ut per ignem crucientur in corpore, et per dolorem ardeant in mente. Unde hic quoque cum de hoc impio diceretur: Devorabit eum ignis, qui non succenditur, protinus de eius spiritu additur: