monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5 > 15 > 28
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XXVII . <<<     >>> XXIX.

CAPUT XXVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius.
2 Quamvis enim hypocrita actiones bonas in superficie ostendat, quaedam tamen in eo malorum operum tenebrae apparent; sed tamen minus prodit in opere quam in eius latet cogitatione. Nam qui cuncta simul in effectu non explet, cuncta quae noceant in mente tacitus tenet. Omnes ergo tenebrae in occultis eius absconditae dicuntur, quia etsi in se mala omnia non ostendit, omnia tamen inferre proximis appetit. Sed mens ista sic reproba qua ultione sit ferienda subiungat. Sequitur: