monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2 > 27
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XXVI . <<<     >>> XXVIII.

CAPUT XXVII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Vadent, et venient super eum horribiles.
2 Qui hoc loco horribiles, nisi maligni spiritus appellantur, bonis videlicet mentibus pavendi atque fugiendi? Et quia iidem maligni spiritus certis quibusque vitiis singuli obsequi sunt credendi, cum perversus iste alia quidem vitia ad momentum deserere videtur, sed alia agere incipit, super hunc profecto horribiles vadunt et veniunt, quia perversi mentem, etsi alia mala deserunt, alia occupant. Saepe namque videas iniquum in terrena potestate constitutum, gravi furore commoveri, quidquid ira suggesserit exsequi; et cum furor abscesserit, mox eius mentem luxuria devastat; cum luxuria ad tempus intermittitur, elatio protinus quasi de continentia in eius cogitatione subrogatur, atque ut a caeteris timeatur, appetit videri terribilis. Sed cum res exigit ut loqui quid dupliciter debeat, quasi postposito terrore superbiae, remissa locutione blanditur; et cum superbus videri desierit, duplex effici non pertimescit. In cuius ergo mentem vitia vitiis succedunt, recte de eo dicitur: Vadent, et venient super eum horribiles, quia quot vitiis decedentibus et succedentibus premitur, tot malignis spiritibus eius animus quasi euntibus ac redeuntibus devastatur. Sed haec quae agit extrinsecus per partes prodeunt; nam menti eius simul omnia mala colligantur. Unde et subditur: