monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XX. <<<     >>> XXII .

CAPUT XXI. SHOW APPARATUS

1 Nec remansit de cibo eius.
2 Cibus eius est omne hoc quod perverso desiderio concupivit. Sed percusso hypocrita, de cibo suo nil remanet, quia cum ipse ad aeterna supplicia ducitur, a cunctis bonis quae hic possederat alienatur. Unde et adhuc subditur:
3 Propterea nihil permanebit de bonis eius.
4 Si enim de bonis suis ei aliquid permaneret, secum quae habuerat tolleret. Sed quia omnia ambiens timere iudicem noluit, ex hac vita subtractus, ad iudicem nudus vadit. Cui tamen iniquo ad retributionem minus est quod in subsequenti poena cruciatur, si in hac saltem vita liber esse permittitur. Sed nulla est libertas in culpa, quia scriptum est: Ubi spiritus Domini, ibi libertas. Et plerumque perversae menti ipsa sua culpa fit poena. Unde et recte subiungitur: