monumenta.ch > Hieronymus > 116 > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XIX. <<<     >>> XXI .

CAPUT XX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit.
2 Maioris quippe iracundiae est cum hoc tribuitur quod male desideratur, atque inde repentina ultio sequitur, quia hoc quoque obtinuit quod Deo irascente concupivit. Unde et per Psalmistam dicitur, cum escam carnis male populus desiderasse perhibetur: Adhuc esca eorum erat in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos, et occidit plurimos eorum. Solent namque tardius apparere divina iudicia, cum praepediuntur, ne impleri debeant mala vota. Nam quanto citius malum votum impleri permittitur, plerumque tanto celerius punitur. Unde ergo hypocrita festine multiplicatur ut potens sit, inde agitur cum celeritate ne sit, quia et arbusta quae tardius crescunt annosa perdurant; et quae in temporis brevitate proficiunt celerius arescunt, et quasi cum festinant esse tendunt ad non esse. Sequitur: