monumenta.ch > Gregorius Magnus > 52 > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, II.

CAPUT I. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quia amici beati Iob nequaquam perversi esse potuerunt, Sophar Naamathitis verba testantur, qui de ore eius terrorem venturi iudicii audiens, protinus adiungit:
2 CAP. XX, Idcirco cogitationes meae varie succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.
3 Ac si apertis vocibus dicat: Quia extremi iudicii terrorem considero, idcirco cogitationum tumultibus in timore confundor. Tanto se quippe animus amplius, in cogitatione dilatat, quanto illud esse terribile, quod imminet, pensat. Et in diversa mens rapitur, quando modo mala quae egit, modo bona quae agere neglexit, modo reprehensibilia in quibus est, modo recta quae sibi adhuc deesse conspicit, sollicito pavore perpendit. Sed amici beati Iob cum assiduitate vitae illius edocti bene vivere noverint, pensare tamen subtiliter Dei iudicia nescientes, mala hic iustorum quempiam posse recipere non credebant. Unde et eumdem sanctum virum iniquum esse suspicati sunt, quem flagellatum viderunt, atque ex hac suspicione agebatur ut in eius quoque increpationem dilaberentur; ad quam tamen increpationem quasi sub quadam reverentia descendunt. Unde Sophar subiicit dicens: