monumenta.ch > Gregorius Magnus > 58
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, LVII . <<<     >>> LIX.

CAPUT LVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Reposita est haec spes mea in sinu meo.
2 Nil nos habere certius credimus quam hoc quod in sinu tenemus. In sinu ergo suo spem repositam tenuit, quia veram certitudinem de spe resurrectionis praesumpsit. Sed quia venturum diem resurrectionis innotuit, iam nunc seu voce sua, seu typo sanctae et universalis Ecclesiae pravorum facta redarguit, et iudicium quod in resurrectionis die sequitur praedicit. Nam protinus subdit: