monumenta.ch > Gregorius Magnus > 53
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, LII . <<<     >>> LIV.

CAPUT LIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? Quis mihi det ut exarentur in libro stylo ferreo, et plumbi lamina, vel certe sculpantur in silice?
2 Cuncta quae beatus Iob pertulit, quia forti patrum sententia edoctus gravis ille Iudaeorum populus agnovit, stylo ferreo et plumbi lamina scripta sunt. Quia vero haec etiam dura gentilium corda cognoverunt, quid ea nisi in silice sculpta videmus? Et notandum quia in plumbo quod scribitur ipsa metalli mollitie citius deletur; in silice vero tardius quidem valent litterae imprimi, sed difficilius deleri. Non ergo immerito per plumbi laminam Iudaea exprimitur, quae praecepta Dei et sine labore percepit, et cum celeritate perdidit. Recte per silicem gentilitas figuratur, quae verba sacri eloquii vix custodienda suscipere potuit; sed tamen fortiter suscepta servavit. Per stylum vero ferreum quid aliud quam fortis Dei sententia designatur? Unde et per prophetam dicitur: Peccatum Iudae scriptum est stylo ferreo in unque adamantino. In ungue finis est corporis. Ita vero lapis durus est adamas, ut ferro non valeat secari. Per stylum vero ferreum fortis sententia, per unguem vero adamantinum finis signatur aeternus. Peccatum itaque Iudae stylo ferreo in ungue adamantino scriptum dicitur, quia culpa Iudaeorum per fortem Dei sententiam in finem servatur infinitum.
3 Recte quoque per plumbi laminam eos accipimus quos avaritiae pondus gravat, quibus per increpantem Prophetam dicitur: Filii hominum, usquequo graves corde? Per plumbum namque, cuius natura gravis est ponderis, peccatum avaritiae specialiter designatur, quod mentem quam infecerit ita gravem reddit, ut ad appetenda sublimia attolli nequaquam possit. Hinc enim in Zacharia scriptum est: Leva oculos tuos, et vide. Quid est hoc quod egreditur? Et dixi: Quidnam est? Et ait: Haec est amphora egrediens, et dixit: Haec est oculus eorum in universa terra. (Vet. XXVII.) Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphorae, et dixit: Haec est impietas. Et proiecit eam in medio amphorae, et misit massam plumbeam in os eius. Qui de hac visione amphorae, et mulieris, et plumbi, ut latius quid cognovisset ostenderet, adhuc secutus adiunxit: Et levavi oculos meos, et vidi; et ecce duae mulieres egredientes, et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et coelum. Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istae deferunt amphoram? Et dixit ad me: Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar. Quod prophetae testimonium inutiliter pro documento plumbi protulimus, si non etiam repetentes exponamus. Ait enim: Leva oculos, et vide. Quid est hoc quod egreditur? Et dixi: Quidnam est? Et ait: Haec est amphora egrediens. Volens Deus prophetae ostendere humanum genus, ex qua ab eo maxime culpa dilabatur, per imaginem amphorae quasi patens os avaritiae designavit. Avaritia quippe velut amphora est, quae os cordis in ambitu apertum tenet. Et dixit: Haec est oculus eorum in universa terra. Multos obtusi sensus homines cernimus, et tamen eos in malis actibus astutos videmus; propheta quoque attestante, qui ait: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nesciunt. Hi itaque sensu torpent, sed in his quae appetunt avaritiae stimulis excitantur; et qui ad bona videnda caeci sunt, excitantibus praemiis, ad peragenda mala vigilantes fiunt. Unde recte de hac eadem avaritia dicitur: Haec est oculus eorum in universa terra. Et ecce talentum plumbi portabatur. Quid est talentum plumbi, nisi ex eadem avaritia pondus peccati? Et ecce mulier una sedens in medio amphorae. Quam mulierem, ne fortassis quae esset dubitare possemus, illico angelus innotuit. Nam illic mox sequitur: Et dixit: Haec est impietas. Et proiecit eam in medio amphorae. Impietas in medio amphorae proiicitur, quia nimirum in avaritia semper impietas tenetur. Et misit massam plumbi in os eius. Massa plumbi in os mulieris mittitur, quia scilicet impietas avaritiae peccati sui pondere gravatur. Si enim ad ea quae deorsum sunt non ambiret, erga Deum ac proximum impia nequaquam existeret.
4 Et levavi oculos meos, et vidi; et ecce duae mulieres egredientes, et spiritus in alis earum. Quid aliud in his duabus mulieribus accipimus, nisi duo principalia vitia, superbiam videlicet, et gloriam inanem, quae impietati absque ulla dubitatione coniuncta sunt? Quae et in alis suis spiritum habere narrantur, quia in actionibus suis Satanae voluntati deserviunt. Ipsum quippe propheta spiritum appellat, de quo Salomon ait: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Et de quo in Evangelio Dominus dicit: Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida et inaquosa. Spiritus in alis earum est, quia superbia et inanis gloria per omne quod agunt Satanae voluntati famulantur. Et habebant alas, quasi alas milvi. Milvus semper naturae studet insidiari pullorum. Istae ergo mulieres alas habent, quasi alas milvi, quia actiones earum diabolo sunt procul dubio similes, qui insidiatur semper vitae parvulorum. Et levaverunt amphoram inter coelum et terram. Superbia et vana gloria habent hoc proprium, ut eum quem infecerint in cogitatione sua super caeteros homines extollant, et modo per ambitum rerum, modo per desiderium dignitatum quem semel quasi in honoris altitudinem elevent. Qui autem inter coelum et terram est, et ima deserit, et superiora minime attingit.
5 Levant ergo istae mulieres amphoram inter coelum et terram, quia superbia et inanis gloria mentem per avaritiam honoris captam ita elevant, ut quoslibet proximos despicientes quasi ima deserant, et alta gloriantes petant. Sed tales quique dum superbiunt, et eos mente transeunt cum quibus sunt, et superioribus civibus minime iunguntur. Amphora ergo levata inter terram et coelum dicitur, quia avari quique per superbiam atque inanem gloriam et proximos iuxta se despiciunt, et superiora quae ultra ipsos sunt nullatenus apprehendunt. Inter terram itaque et coelum feruntur, quia nec aequalitatem fraternitatis in infimis per charitatem tenent, nec tamen summa pertingere sese extollendo praevalent. Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istae deferunt amphoram? Et dixit ad me: Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar. Eidem amphorae aedificatur domus in terra Sennaar. Sennaar quippe fetor eorum dicitur. Et sicut bonus odor ex virtute est, Paulo attestante, qui ait: Odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo. Ita e contrario fetor ex vitio. Radix enim est omnium malorum cupiditas. Et quia quodlibet malum per avaritiam gignitur, dignum est ut domus avaritiae in fetore construatur. Sciendum quoque est quod Sennaar latissima vallis est, in qua turris a superbientibus aedificari coeperat, quae, linguarum facta diversitate, destructa est. Quae scilicet turris Babylon dicta est, pro ipsa videlicet confusione mentium atque linguarum. Nec immerito ibi avaritiae amphora ponitur, ubi Babylon, id est confusio aedificatur, quia dum per avaritiam et impietatem certum est omnia mala exsurgere, recte haec ipsa avaritia atque impietas in confusione perhibentur habitare.
6 Haec paucis per excessum diximus, ut peccati pondus exprimi per plumbi laminam monstraremus. Quae tamen beati Iob verba sanctae quoque Ecclesiae congruunt, quae duo sacri eloquii Testamenta custodiens, quasi secundo sermones suos scribi expetit, dicens: Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei? quis mihi det, ut exarentur in libro? Quae quia forti sententia modo per pondus avaritiae gravibus, modo autem duris cordibus loquitur, stylo ferreo in plumbi lamina vel certe in silice scribit. Sed iure beatum Iob Redemptoris nostri eiusque Ecclesiae uti vocibus dicimus si quid de eodem Redemptore nostro quod aperte loquitur invenimus. Quo etenim pacto credendum est quia ex eo aliquid per figuram insinuat, si eum nobis apertis vocibus non demonstrat? Sed iam quid de eo sentit aperiat, omnesque nobis ambages cogitationum tollat. Sequitur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, LII . <<<     >>> LIV.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 53