monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XXXI . <<<     >>> XXXIII.

CAPUT XXXII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et flagellis suis me cinxerit.
2 Aliud quippe est flagellis percuti, aliud cingi. Flagellis namque percutimur cum consolationem et in doloribus ex rebus aliis habemus. Nam cum tanta nos afflictio depremit, ut ex nullius rei consolatione respirare animus possit, non iam flagellis solummodo ferimur, sed etiam cingimur, quia tribulationum verbere ex omni parte circumdamur. Cinctus enim flagellis Paulus fuerat, cum dicebat: Foris pugnae, intus timores. Cinctus flagellis fuerat, cum dicebat: Periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, et caetera, quae ita enumerat, ut nusquam se habuisse requiem ostendat. Sancta vero Ecclesia cum tribulationum suarum flagellis cingitur, in ea infirmi quique in pusillanimitatis casu rediguntur, ita ut se eo iam despectos existiment, quo exaudiri se tardius vident. Recte adhuc etiam ex eorum typo sancti viri voce subiungitur: