monumenta.ch > Beda Venerabilis > 23 > Romanorum. > sectio 541 > 23
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XXII. <<<     >>> XXIV.

CAPUT XXIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 In diebus eius stupebunt novissimi, et primos invadet horror.
2 Tanta enim tunc contra iustos iniquitate effrenabitur, ut etiam electorum corda non parvo pavore feriantur. Unde scriptum est: Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Quod videlicet dicitur, non quia electi casuri sunt, sed magnis terroribus trepidaturi. Tunc vero contra eum certamen iustitiae, et novissimi electi habere narrantur et primi, quia scilicet et hi qui in fine mundi electi reperientur in morte carnis prosternendi sunt, et illi etiam qui a prioribus mundi partibus processerunt, Enoch scilicet et Elias, ad medium revocabuntur, et crudelitatis eius saevitiam in sua adhuc mortali carne passuri sunt. Huius vires in tanta potestate laxatas novissimi obstupescunt, et primi metuunt, quia licet iuxta hoc quod spiritu superbiae sublevatur, omnem temporalem eius potestatem despiciunt, iuxta hoc tamen quod ipsi adhuc in carne mortali sunt, in qua cruciari temporaliter possunt, ipsa quae fortiter tolerant supplicia perhorrescunt; ita ut in eis uno eodemque tempore et constantia ex virtute sit, et pavor ex carne, quia etsi electi sunt, ut tormentis vinci nequeant, per hoc tamen quod homines sunt, et ipsa metuunt tormenta quae vincunt. Dicatur ergo: In diebus eius stupebunt novissimi, et primos invadet horror, quia videlicet tanta tunc signa monstraturus, et crudelia ac dura facturus est, ut ad stuporem perducat quos in fine mundi invenerit, et priores patres qui in eius expugnationem servati sunt carnalis mortis dolore transfigat. Igitur quia de iniquis omnibus, vel de ipso iniquorum capite multa narravit, generali mox definitione subiungit: