monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XVII . <<<     >>> XIX.

CAPUT XVIII. SHOW APPARATUS

1 Habitent in tabernaculo illius socii eius, quia non est.
2 Id est, in mente eius apostatae angeli per cogitationes nequissimas conversentur, eius videlicet socii, qui idcirco iam non est, quia a summa essentia recessit, et per hoc, quotidie excrescente defectu, quasi ad non esse tendit, quo semel ab eo qui vere est cecidit; qui recte quoque non esse dicitur, quia bene esse perdidit, quamvis naturae essentiam non amisit. Adhuc tamen easdem iniqui cogitationes subtilius exprimens subiungit, dicens: