monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XVI . <<<     >>> XVIII .

CAPUT XVII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Evellatur de tabernaculo suo fiducia eius, et calcet super eum quasi rex interitus.
2 Hoc loco interitus nomine ipse hostis generis humani, qui interitum intulit, designatur; qui per suum quemdam satellitem exprimitur, de quo ad Ioannem dicitur: Nomen illi mors. Iste itaque interitus in die exitus quasi rex super impium calcat, quia quem prius blandis persuasionibus decepit, ad extremum violentis nexibus ad supplicium rapit, tantoque eum durius deprimit, quanto in pravis actibus vehementius astringit. Qui hic quoque reprobi mentem dum possidet calcat, quia quoties eam delectationibus pressit, quasi toties super eam pedes suae tyrannicae dominationis posuit.
3 Si vero interitus nomine non aperte diabolus, sed peccatum debet intelligi, ex quo contingit reprobos ad interitum trahi, talis nimirum interitus quasi rex calcat mentem, cum eam non resistentem possidet. Non enim potest in hac vita homini posito tentatio deesse peccati, sed aliud est peccato tentanti resistere, aliud dominanti servire. Iniquus autem quisque, quia resistere peccati suasionibus nescit, subiugari autem eius dominio non pertimescit, recte de eo dicitur: Calcet super eum quasi rex interitus. Huius quippe interitus regnum a discipulorum cordibus repellebat. Apostolus cum dicebat: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Non enim ait: Non sit, sed Non regnet, quia non esse non potest, non autem regnare in cordibus bonorum potest. Quia ergo cum quaelibet culpa cor iniqui pulsaverit, resistens illud non invenit, sed suo dominio substernit, dicatur recte: Evellatur de tabernaculo suo fiducia eius, et calcet super eum quasi rex interitus. De terra ergo fiducia eius evellitur, quando perversus quisque, qui multa sibi ad votum in hac vita paraverat, repentina morte dissipatur. Et calcat super eum quasi rex interitus, quia vel hic vitiis premitur, vel mortis suae tempore per hoc quod ad supplicia rapitur potestati daemoniacae subiugatur. Quod idcirco ita in reproborum mentibus agitur, quia et cum occasio perpetrandi peccati deest, desideriorum cogitationes eorum cordibus nullatenus desunt. Et cum semper diabolum sequantur in opere, valde tamen se illi obligant in cogitatione. Prius ergo culpa in cogitatione est, postmodum vero in opere. Unde filiae Babylon dicitur: Descende in pulvere, virgo filia Babylon, sede in terra. Cum enim semper pulvis terra sit, non tamen terra semper est pulvis. Quid ergo per pulverem nisi cogitationes debemus accipere, quae dum importune ac silenter in mente evolant, eius oculos excaecant? Et quid per terram nisi terrena actio designatur? Et quia reproborum mens prius ad prava cogitanda deiicitur, et postmodum ad facienda, recte filiae Babylon, quae ab internae rectitudinis iudicio descendit, per ferientem sententiam dicitur ut prius in pulvere, et post in terra sedeat, quia nisi se in cogitatione prosterneret, in malo opere non inhaesisset. Sequitur: