monumenta.ch > Hieronymus > ad Colossenses, 3 > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XIV. <<<     >>> XVI .

CAPUT XV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Attenuetur fame robur eius, et inedia invadat costas illius.
2 Scripturae sacrae more, optare videtur quod futurum praevidet, scilicet non maledicentis animo, sed praedicentis. Omnis itaque homo, quia ex anima et carne consistit, quasi ex robore et infirmitate compositus est. Ex ea enim parte qua spiritus rationalis est conditus, non incongrue dicitur robustus; ex ea vero qua carnalis, infirmus est. Robur ergo est hominis anima rationalis, quae impugnantibus vitiis resistere per rationem valet. Unde et superius per beatum Iob dictum est: Roborasti eum paululum, ut in perpetuum pertransiret. Ex rationali quippe anima habet homo ut in perpetuum vivat. Huius ergo iniqui robur fame attenuatur, quia eius anima nulla interni cibi refectione pascitur. De qua scilicet fame Deus per prophetam loquitur: Emittam famem in terram, non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini.
3 Bene autem subditur: Et inedia invadat costas illius. Costae enim viscera constringunt, ut latentia intrinsecus earum soliditate muniantur. Costae ergo uniuscuiusque sunt sensus animi, qui latentes cogitationes muniunt. Inedia igitur invadit costas, quando, omni spiritali refectione subtracta, sensus mentis deficiunt, et cogitationes suas regere vel tueri non possunt. Inedia invadit iniqui costas, quia fames interna sensus mentis extenuat, ut cogitationes suas nullatenus regant. Nam dum sensus mentis obtusi fuerint, cogitationes ad exteriora prodeunt, et, quasi costis infirmantibus, ea quae in occulto sana latere potuerant foras viscera funduntur. Unde fit ut, cogitationibus exterius sparsis, exterioris gloriae speciem deceptus appetat animus, nihilque diligat, nisi quod pulchrum foris viderit. Contra quem adhuc apte subiungitur: