monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, X . <<<     >>> XII.

CAPUT XI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Immisit enim in rete pedem suum, et in maculis eius ambulat.
2 Qui pedes in rete mittit, non cum voluerit eiicit, sic qui in peccata se deiicit non mox ut voluerit surgit; et qui in maculis retis ambulat, gressus suos ambulando implicat, et cum expedire ad ambulandum nititur, ne ambulet obligatur. Saepe namque contingit ut quis, huius mundi delectatione persuasus, in eo ad honoris gloriam pertingat, ut ad desideriorum suorum effectum perveniat, et pervenisse se ad hoc quod expetiit laetetur. Sed quia bona mundi non habita in amore sunt, et plerumque habita vilescunt, percipiendo discit quam sit vile quod expetiit. Unde revocatus ad mentem exquirit qualiter sine culpa fugiat, quod se cum culpa conspicit adeptum; sed ipsa eum dignitas quae implicavit tenet, et sine culpis aliis fugere non valet hoc ubi non sine culpa pervenit. Immisit ergo in rete pedes suos, et in maculis eius ambulat, quia cum expediri nititur, tunc veraciter conspicit quam duris nexibus tenetur. Neque enim vere obligationem nostram cognoscimus, nisi cum evadere nitentes, quasi levare pedes conamur. Unde et hanc eamdem obligationem aperit subiungens:
3 Tenebitur planta illius laqueo.
4 Quia videlicet stringetur finis in peccato. Et quia hostis generis humani, cum uniuscuiusque vitam in culpa obligat, ad eius mortem anxius anhelat, recte subiungitur: