monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4 > 47
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XLVI. <<<     >>> XLVIII.

CAPUT XLVII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et patientiam meam quis considerat?
2 Expressit desiderium quo festinat in carne positus redimi et ab inferis ad superna revocari. Et quidem paucorum hominum ista fuit perpendere, ut scirent de praesentis vitae laboribus vel de subsequenti post mortem dilatione cogitare. Quod utrumque iusti ante adventum Redemptoris nostri se perpeti dolebant. Unde et recte dicitur: Et patientiam meam quis considerat? Equidem non deest qui patientiam consideret; sed cum citius non exaudit, quasi minus considerare Deus dicitur. Ipsa enim humani generis quae venit in mundi fine redemptio ab his qui a mundi initio praecesserunt tarda credebatur, quia longo temporis spatio a coelestium remuneratione disiuncti sunt, Veritate attestante, quae ait: Multi prophetae et reges voluerunt vos videre quae vos videtis, et non viderunt. Itaque quod nunc dicitur: Patientiam meam quis considerat? ardentis desiderii vota panduntur. Neque enim, ut praediximus, iustorum patientiam non considerat Deus, sed quasi non considerare dicitur ad votum desiderii minus citius apparere, et per prolixiora tempora dispensationis suae gratiam differre. Dicat ergo: Patientiam meam quis considerat? quia quod disponenti breve est, longum est amanti. Unde adhuc dilationis suae damna considerans, hoc quod iam praedixerat repetit, et, descensurus ad ima, vocem doloris ingeminat, dicens: