monumenta.ch > Hieronymus > sectio 31 > 11 > 41
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XL. <<<     >>> XLII.

CAPUT XLI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum.
2 Sancta electorum Ecclesia per diurna et nocturna tempora conspicit vitae suae spatia transire, quia noctem in adversitatibus, diem vero in prosperitatibus habere consuevit. Quasi enim lux ei oritur ex tranquillitate pacis, et nox ex dolore persecutionis. Sed cum post quietis otia ad excrescentis contra se persecutionis laborem redit, dies suos transisse testatur. In quibus tamen diebus solet tanto gravioribus curis premi, quanto a se de ipsa tranquillitate pacis subtiliores a iudice rationes cogitat exquiri. In tranquillitate enim pacis modo animarum lucra cogitat, modo terrenarum rerum dispensationes curat. Quae videlicet terrenorum actuum dispensationes tanto bonis mentibus graviores sunt, quanto earum intuitu ab intuendis coelestibus vel ad modicum avelluntur. Unde bene beatus Iob sive sua, sive voce universalis Ecclesiae, postquam dies suos transisse testatur, illico subiunxit: Cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum. Quia dum bonis mentibus temporalis felicitas transit, etiam cura eis terrenae dispensationis subtrahitur, quae eas in cogitationibus torquere videbatur. Dum enim erectae semper esse ad percipienda coelestia appetunt, eo ipso quo aliquando ex dispensatione terrena ad ima cogitanda descendunt, torqueri se sentiunt. Unde fit ut ipsa quoque adversitas persecutionis vertatur in magnam exsultationem laetitiae, propter adeptam quietem cordis. Unde et apte subditur: