monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > 11 > 33
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XXXII . <<<     >>> XXXIV .

CAPUT XXXIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Propterea non exaltabuntur.
2 Cor enim si sub disciplina esset, superiora appeteret, adipiscendis bonis transeuntibus non inhiaret. Quorum igitur cor sub disciplina non est, recte de illis dicitur: Propterea non exaltabuntur, quia dum in infimis voluptatibus dimissi terrena bona semper desiderant, cor ad superna gaudia nunquam levant. Exaltarentur quippe si mentem ad spem patriae coelestis erigerent. Sed qui per disciplinam custodire vitam minime student, semper per desideria in imis iacent, et, quod est gravius, iacendo se erigunt, quia de rebus transitoriis extolluntur. Extolli autem possunt, sed exaltari nequeunt, quia inde profundius in imo sunt, unde apud se altiores fiunt. Cor itaque, quod sine disciplina est, exaltari non valet, quia humana mens sicut male elevata in infimis premitur, sic bene pressa in sublimibus levatur. Sequitur: