monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XXVI. <<<     >>> XXVIII .

CAPUT XXVII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.
2 Omne quod transit breve est, etiam si tardius terminari videatur. In mortis autem semita, per quam non revertimur, ambulamus, non quod ad vitam carnis minime resurgendo reducimur, sed quod ad labores huius vitae mortalis, vel ad conquirenda laboribus praemia, iterum non venimus.