monumenta.ch > Beda Venerabilis > bnf13013.57 > 26
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XXV . <<<     >>> XXVII.

CAPUT XXVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo!
2 Peccatores quidem nos esse semper agnoscimus; sed tamen saepe in flagello positi, pro quo magis peccato flagellemur ignoramus; et nos ipsos subtili inquisitione discutimus, ut, si quo modo possimus, causam percussionis nostrae investigare valeamus. Quae dum plerumque nos latet, fit nobis oneri caecitas nostra, et de eo quod patimur plus dolemus. Quisquis vero cum collega suo ad iudicium accedit, et quod sentit dicit, et quidquid contradicitur agnoscit, et quo voluerit pulsat, et novit unde pulsatur. Qui autem divina animadversione percutitur, dum novit quidem quia vapulat, sed cur vapulet ignorat, quasi dicit ipse quod sentit, sed quid contra se dicatur nescit, quia ipse quidem ingemiscit in verbere, sed Deus aperte non declarat pro qua eum feriat ultione. Itaque nunc dicitur: Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo! Ac si aperte diceretur: Sicut in omni quod dico audior, sic omne quod de me dicitur audirem. Quod tamen in hac vita fieri nullatenus potest, quia magna est interpositio oculis cordis nostri ad contemplandam subtilitatem Dei, ipsa videlicet infirmitas nostra. Sed tunc ad purum intuebimur eum a quo nunc subtiliter intuemur, cum, hac infirmitate deposita, ad contemplationis internae gratiam venerimus, de qua Paulus dicit: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum. Unde beatus Iob videns eamdem cognitionem plenissime hic perfici nullatenus posse, de caecitate quidem vitae praesentis gemit, sed tamen se de eius brevitate consolatur, dicens: