monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > 24
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XXIII. <<<     >>> XXV .

CAPUT XXIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ecce enim in coelo testis meus, et conscius meus in excelsis.
2 Cum enim Filius labefactaretur in terra, erat ei testis in coelo. Testis quippe Filii Pater est, de quo ipse in Evangelio dicit: Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Qui recte etiam conscius dicitur, quia una voluntate, uno consilio Pater cum Filio semper operatur. Cuius etiam testis est, quia nemo novit Filium nisi Pater. Tunc ergo in coelo testem et conscium in excelsis habuit, quando hi qui eum morientem in carne cernebant divinitatis eius potentiam considerare nesciebant. Et cum ignorarent homines, in morte tamen Mediator Dei et hominum noverat quod cum ipso operabatur Pater. Quod fortasse etiam ad vocem eius corporis referri valet. Sancta namque Ecclesia idcirco adversa vitae praesentis tolerat, ut hanc superna gratia ad praemia aeterna perducat. Carnis suae mortem despicit, quia resurrectionis intendit gloriae. Et transitoria sunt quae patitur, perpetua quae praestolatur. De quibus nimirum bonis perpetuis dubietatem non habet, quia fidele iam testimonium Redemptoris sui gloriam tenet. Carnis quippe eius resurrectionem mente conspicit, atque ad spem fortiter convalescit quia, quod in suo videt iam factum capite, sperat in eius quoque corpore, quod videlicet ipsa est absque dubietate secuturum. Quam scilicet Ecclesiam Psalmista conspiciens in perpetua perfectione mansuram, sub appellatione lunae describit, dicens: Luna perfecta in aeternum. Quam quia ad resurrectionis spem dominica resurrectio roborat, recte subiunxit: Et testis in coelo fidelis, quia ut de sua resurrectione non trepidet, iam eum in coelo, qui resurrexit a mortuis, testem habet. Fidelis itaque populus cum adversa patitur, cum duris tribulationibus fatigatur, ad spem sequentis gloriae mentem erigat, et, de Redemptoris sui resurrectione confidens, dicat: Ecce enim in coelo testis meus, et conscius meus in excelsis. Qui recte conscius dicitur, quia naturam nostram non solum creando novit, sed etiam assumendo. Scire enim eius est nostra suscepisse. Unde etiam per Psalmistam dicitur: Ipse enim scit figmentum nostrum. Quid enim mirum si figmentum nostrum dicatur specialiter scire, dum constet nihil esse quod nesciat? Sed figmentum nostrum scire eius est hoc in seipso ex pietate suscepisse.
3 Idem testis nobis quaerendus. Quae tamen vox cum beato Iob congruere nobis etiam singulis potest. Omnis enim qui ex eo quod agit humanas laudes appetit, testem in terra quaerit. Qui autem de actibus suis omnipotenti Deo placere festinat, testem se in coelo habere considerat. Et saepe contingit ut ipsa quoque in nobis bona opera ab incautis hominibus reprehendantur. Sed qui testem in coelo habet, reprehensiones hominum metuere non debet. Unde adhuc subditur: