monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XXI. <<<     >>> XXIII.

CAPUT XXII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Haec passus sum absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas ad Deum preces.
2 Absque iniquitate enim manus suae pertulit, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius, et tamen dolorem crucis pro nostra redemptione toleravit. Qui solus prae omnibus mundas ad Deum preces habuit, quia et in ipso dolore passionis pro persecutoribus oravit, dicens: Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. Quid enim dici, quid cogitari in prece mundius potest quam cum et illis misericordia intercessionis tribuitur a quibus toleratur dolor? Unde factum est ut Redemptoris nostri sanguinem, quem persecutores saevientes fuderant, postmodum credentes biberent, eumque esse Dei Filium praedicarent. De quo videlicet sanguine apte subiungitur: