monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XX . <<<     >>> XXII .

CAPUT XXI. SHOW APPARATUS

1 Et palpebrae meae caligaverunt.
2 Palpebrae enim recte appellati sunt qui ad praevidenda pedum itinera vigilant. Sed cum occulta Dei iudicia nec praepositi vigilantes intelligunt, palpebrae sanctae Ecclesiae caligant. Sed ut saepe iam me dixisse memini, beatus Iob sanctae Ecclesiae typum tenens, modo voce corporis, modo autem voce capitis utitur; et dum de membris eius loquitur, repente ad verba capitis levatur. Unde hic quoque subiungitur: