monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XI. <<<     >>> XIII.

CAPUT XII.. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Percusserunt maxillam meam, satiati sunt poenis meis.
2 Maxilla quippe Ecclesiae sancti praedicatores sunt, sicut sub Iudaeae specie per Ieremiam dicitur: Plorans ploravit in nocte, et lacrymae eius in maxillis eius, quia in adversitatibus Ecclesiae illi amplius plangunt qui vitam carnalium confringere praedicando noverunt. Per ipsos quippe sancta Ecclesia iniquos a vitiis conterit, et quasi glutiens in sua membra convertit. Unde ipsi quoque primo praedicatori velut maxillae Ecclesiae dicitur: Occide et manduca.. Hinc est etiam quod Samson maxillam asini tenuit, et hostes peremit Satiati sunt poenis meis. Illa quippe eos poena satiat quae mentem Ecclesiae praecipue castigat. Sequitur: