monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2 > 55
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, LIV . <<<    

CAPUT LV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus eius praeparat dolos.
2 Dolorem quippe concipit cum perversa cogitat. Iniquitatem parit cum explere coeperit quod cogitavit. Invidendo dolorem concipit, derogando iniquitatem parit. Gravis quippe est iniquitas quando is qui perversus est ostendere alios perversos molitur, ut inde ipse quasi sanctus appareat, quod alios sanctos non esse docuerit. Sciendum vero quod in sacro eloquio ventris vel uteri nomine mens solet intelligi. Hinc est enim quod per Salomonem dicitur: Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris. Lux enim gratiae, quae desuper venit, spiraculum homini praestat ad vitam. Quae videlicet lux omnia secreta ventris investigare dicitur, quia occulta mentis penetrat, ut ea quae de seipsa latebant animam, ante eius oculos flendo reducat. Hinc Ieremias ait: Ventrem meum, ventrem meum doleo. Qui ut ventrem suum quid dixisset ostenderet, adiunxit: Sensus cordis mei turbati sunt. Uteri itaque nomine recte mens accipitur, quia sicut proles in utero concipitur, sic cogitatio in mente generatur; et sicut in ventre cibi, ita continentur in mente cogitationes. Uterus itaque hypocritae praeparat dolos, quia tanto semper maiorem malitiam contra proximos in mente concipit, quanto solus prae omnibus videri innocentior quaerit. Haec idcirco Eliphaz protulit, quia beatum Iob tanto percussum verbere propter hypocrisim putavit. Sed eius verba etsi multis congruunt, ab ipso solo aliena sunt pro quo solo dicebantur, quia sanctus vir nihil in suis actibus duplicitatis habuit, quem testis veritas de cordis simplicitate laudavit.