monumenta.ch > Gregorius Magnus > 53
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, LII. <<<     >>> LIV .

CAPUT LIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiiciens florem suum. Congregatio enim hypocritae sterilis.
2 Notandum quod sic de hoc iniquo generaliter loquitur, ut tamen divinus sermo ad specialem eius nequitiam derivetur. Qui enim dicens: Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiiciens florem suum, protinus subdit: Congregatio enim hypocritae sterilis, patenter indicat quia in hoc iniquo reprobationis sententiam contra eius hypocrisim ferat. Sed nunc pensandum nobis est qualiter hypocrita sicut vinea in primo flore, vel sicut oliva florem proiiciens laedatur. Si florentem vineam per inaequalitatem aeris immoderatum frigus attigerit, protinus ab omni humore viriditatis arefacit. Et sunt nonnulli qui post perversa itinera sanctas vias sectari appetunt, sed priusquam in eis, ut diximus, desideria bona roborentur, quaedam illos praesentis saeculi prosperitas accipit, quae eos rebus exterioribus implicat, et eorum mentem dum a calore intimi amoris retrahit, quasi ex frigore exstinguit, et quidquid in eis de virtutum flore apparere videbatur, interficit. In terrenis quippe actibus valde frigescit animus, si necdum fuerit per intima dona solidatus. Unde necesse est ut loca maiora vel exteriora opera, quae humanis sunt necessitatibus profutura, illi exercenda suscipiant, qui haec diiudicare, atque sub semetipsis premere ex virtute intima noverunt. Nam cum infirmus quisque vel ad locum regiminis, vel ad exteriora agenda retrahitur, quo quasi extra se ducitur, eradicatur, quia et arbor quae radices in altum prius non mittit, citius ventorum impetu sternitur, si se ad altum vertice extollit; eoque citius ad ima corruit, quo altius in aere sine radicibus excrevit. Nonnunquam vero florentem vineam non frigus, sed aestus arefacit. Cumque immoderato calore tangitur, discusso flore botrus tabescit. Et plerumque contingit ut hi qui ad bona opera recta intentione non veniunt, cum placere se hominibus vident, ad exercenda haec eadem opera vehementius accendantur, humanis placitura oculis agere anxie studeant, et quasi in sancto studio fervescant. Quis itaque istos nisi in flore aestus contigit, quos humanae laudis appetitio a fructu alienos fecit? Unde et bene subditur: Et quasi oliva proiiciens florem suum. Oliva quippe cum in flore est, si immoderata nebula tangitur, a plenitudine fructuum vacuatur. Et quoties inchoantes quique bona opera laudari ab aspicientibus coeperint, atque in suis laudibus delectari, fit caligo intelligentiae in cogitatione, ut iam discernere nequeant qua intentione quid faciant, et fructum perdant operis, velut ex nebula favoris. Unde bene per Salomonem dicitur: Mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt. Florent quippe vineae cum mentes fidelium bona opera proponunt. Sed fructus non pariunt, si ab eo quod proposuerint aliquibus victi erroribus infirmantur.
3 Non ergo intuendum est si vineae floreant, sed si flores ad partum fructuum convalescant, quia mirum non est si quis bona inchoet, sed valde mirabile est si intentione recta in bono opere perduret. Unde fit plerumque ut si in bono opere recta intentio non tenetur, etiam ipsum hoc opus quod bonum creditur amittatur. Nam quosdam saepe vidimus terrena quae possederant reliquisse, et nil iam transitorium quaerere, nullis pro hac vita iurgiis immisceri. Cum itaque hoc in se fidelis anima ostendit, quasi oliva florem protulit. Sed cum quidam ex talibus rursus coeperint mundi gloriam quam contempserant quaerere, et terrenis rebus quas sprevisse videbantur insatiabiliter inhiare, vacare iurgiis, proximorum laesiones exquirere, nimirum proiecit oliva florem quem proposuit, quia rudimenta boni studii ad perfecta opera non perduxit. Sed sciendum est quia haec semper eis eveniunt qui Deum puro ac simplici studio non sequuntur. Unde recte subditur: Congregatio enim hypocritae sterilis. Coepta enim bona non amitteret, si hypocrita non fuisset. Congregant vero et hypocritae bona opera, sed eorum sterilis est ipsa congregatio, quia per hoc quod agunt fructum recipere in aeterna retributione non appetunt. Fecundi ac virides in suis operibus humanis oculis videntur, sed in conspectu occulti iudicis infecundi et aridi apparent. Saepe vero, aestu avaritiae accensi, eo maiora de se opera humanis oculis ostendunt, quo ampliora sibi ab hominibus offerri munera appetunt. Unde adhuc subditur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, LII. <<<     >>> LIV .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 53