monumenta.ch > Hieronymus > sectio 18 > 47
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XLVI . <<<     >>> XLVIII.

CAPUT XLVII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Non habitabitur, nec perseverabit substantia eius, nec mittet in terram radicem suam.
2 Quod hic Non habitabitur dictum est in quibusdam Codicibus reperi Non ditabitur; sed sensus non discrepat, quamvis a se sermo discordet. Ille enim virtutibus ditatur, cuius mentem inhabitat omnipotens Deus. Sed quia superbi cogitatio ab auctoris sui gratia non inhabitatur, profecto per hoc virtutibus non ditatur. Propter hoc ergo quod interius est vacuus, dicatur: Non inhabitabitur; propter hoc vero quod transitorium foris tumet, recte subiungit: Nec perseverabit substantia eius. Ac si aperte dicatur: Hoc quod habere videtur exterius transit, et illud quod transire non poterat interius non habet. Unde et apte subiungitur: Nec mittet in terra radicem suam. Quod si de hac terra dictum accipimus, liquet procul dubio quia arbor quae in terra radicem non habet, vel tenuissimis commota flatibus cadit. Et superbus quisque dum contra omnipotentem Dominum roboratur, dum currit erecto collo, et pingui cervice contra auctorem erigitur, stare quasi arbor videtur. Sed status eius sine radice est, quia velut ad lenem flatum, sic ad motum occultae sententiae vita eius eruitur. Sin vero hoc loco terram aeternae vitae retributionem accipimus, de qua Propheta ait: Portio mea in terra viventium, iniquus iste in terra radicem suam non mittit, quia nunquam ad aeternae vitae desiderium cordis sui cogitationes plantat. Quod enim radix arbori, hoc unicuique hominum cogitatio sua est, quia in hoc quod exterius videtur, per illud tenetur quod exterius non videtur. Unde et per prophetam dicitur: Mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum. Cum enim cogitationem nostram ad compatiendum indigenti proximo tendimus, quasi radicem deorsum mittimus, ut retributionis fructum superius faciamus. Sequitur: