monumenta.ch > Gregorius Magnus > 44
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XLIII . <<<     >>> XLV.

CAPUT XLIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Operuit faciem eius crassitudo.
2 Visus quippe in facie est, in qua et prima corporis honorabilior pars est. Non ergo immerito mentis intentio per faciem designatur, quam quolibet vertimus, illuc videmus. Faciem ergo crassitudo operit, quia desiderata terrenarum rerum abundantia oculos mentis premit, et hoc quod in eis esse honorabile debuit, ante Dei oculos foedat, quia curis multiplicibus aggravat. Quibus tamen nec solum sufficit ut ipsi superbiant, nisi et hi qui eis coniuncti sunt de eorum pinguedine etiam ipsi glorientur. Nam sunt nonnulli qui patronis maioribus adiuti superbiunt, et de eorum potentia contra inopes extolluntur. Unde et adhuc subditur: