monumenta.ch > Gregorius Magnus > 43
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XLII. <<<     >>> XLIV.

CAPUT XLIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.
2 Haec de ipso iniquorum capite, scilicet Antichristo, apertius sentiuntur qui contra Deum manum erigens, roborari dicitur, quia parvo tempore permittitur exaltari, ut quo ad modicum gloriari sinitur, eo in perpetuum atrocius puniatur. Sed quia eius membra sunt omnes iniqui, hoc quod in fine mundi ille tunc singulariter acturus est unus, videamus modo qualiter a malis agatur singulis. Sunt namque nonnulli qui et si qua aliquando agere contra omnipotentis Dei iudicium nituntur, ipsa impossibilitate explendae suae voluntatis fracti, ad semetipsos respiciunt, atque ad eum quem contemnere voluerant convertuntur; et qui discedere longe potuerant, si quod vellent implere valuissent, per hoc aliquando salvantur, quia quod nequiter voluerunt, implere nequiverunt. Unde ad se reducti, cuius sint conditionis aspiciunt, et plangunt se contraria veritati voluisse. Et sunt nonnulli qui hoc quod perverse contra Deum appetunt iusto Dei iudicio implere nequius permittuntur. Et cum eos malitia accendit, potentia roborat, tanto iam semetipsos in errore cognoscere nequeunt, quanto in rebus affluentibus extra se semper per potentiam trahuntur. De quorum nunc intentione dicitur: Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. Contra Deum quippe manum tendere est in operatione prava, despectis Dei iudiciis, perseverare. Et quia tunc magis irascitur Deus, quando permittit impleri quod saltem concipi in cogitatione non debuit, contra Omnipotentem iniquus iste roboratur, quia prosperari in mala sua actione permittitur, quatenus et perversa faciat, et tamen feliciter vivat. De quo adhuc subditur: Cucurrit adversus eum erecto collo.
3 Erecto collo contra Deum currere est ea quae Creatori displicent cum audacia perpetrare. De quo recte dicitur: Cucurrit, id est, in malo opere obstaculum de adversitate non habuit. De quo adhuc, additur: Et pingui cervice armatus est. Pinguis cervix est opulenta superbia, affluentibus videlicet rebus quasi multis carnibus fulta. Potens igitur iniquus pingui cervice contra Deum armatur, qui, rebus temporalibus tumens contra praecepta veritatis, quasi de magnitudine carnis erigitur. Quid enim paupertas nisi quaedam macies, et quid rerum abundantia nisi pinguedo est vitae praesentis? Pingui ergo cervice se contra Deum erigit qui temporalem abundantiam in superbiam assumit. Habent enim hoc potentes et iniqui proprium, ut, fallacibus divitiis occupati, veras Dei opes negligant; et quanto minus quod verum est inquirunt, tanto amplius falsis divitiis extollantur. Cura etenim multiplex terrenarum rerum, quia occupat, excaecat. Unde adhuc apte subiungitur: