monumenta.ch > Gregorius Magnus > 40
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XXXIX . <<<     >>> XLI.

CAPUT XL. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.
2 Quia dum feriri se undique insidiis credit, salute desperata, semper ad nequitiam excrescit. Aliquando vero iste perversus etiam superna iudicia attendit, et super se haec venire metuit. Sed cum stipendium vitae praesentis quaerit, haec eadem iudicia quae metuere coeperat avaritiae devictus insania contemnit. Et quidem mori se posse in peccato existimat, sed tamen a peccato non cessat. Unde et subditur: