monumenta.ch > Hieronymus > ad Hebraeos,3432 > sectio 12 > 31
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XXX. <<<     >>> XXXII.

CAPUT XXXI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo huiuscemodi sermones?
2 Plerumque iusti aliquibus necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri, quod beatus Iob fecerat, quem post iustitiam flagella deprimebant; sed cum eorum dicta iniusti audiunt, haec per elationem potius quam per veritatem existimant prolata. Ex suis enim cordibus verba iustorum pensant, et dici humiliter posse verba bona non existimant. Sicut enim gravis culpa est sibi hoc hominem arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est, si humiliter bonum dicat quod est. Unde saepe contingit ut iusti et iniusti habeant verba similia, sed tamen semper cor longe dissimile, et ex quibus dictis Dominus ab iniustis offenditur, in eisdem quoque a iustis placatur. Nam Pharisaeus ingressus templum, dicebat: Ieiuno bis in Sabbato, decimas do omnium quae possideo; sed iustificatus magis publicanus, quam ille exiit. Ezechias quoque rex cum, molestia corporis afflictus, ad extremitatem pervenisset vitae, in oratione compunctus dixit: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto. Nec tamen Dominus hanc confessionem perfectionis eius despexit, aut renuit, quem mox in suis precibus exaudivit. Ecce Pharisaeus se iustificavit in opere, et Ezechias iustum se esse asseruit etiam in cogitatione, atque unde ille offendit, inde iste Dominum placavit. Cur itaque hoc, nisi quia omnipotens Deus singulorum verba a cogitationibus pensat, et in eius auribus superba non sunt quae humili corde proferuntur? Unde beatus Iob, cum sua opera protulit, contra Deum nullo modo tumuit, quia ea quae veraciter fecerat humiliter dixit. Sed solent haeretici errorum suorum dictis vera aliqua permiscere, et amici beati Iob quamvis in reprehensione eius omnimodo fallantur, possunt tamen et quaedam vera dicere, quae ex illius assiduitate didicerunt. Quorum dicta si omnia refutanda essent, Eliphaz sententiam Paulus apostolus minime protulisset, dicens: Apprehendit sapientes in astutia eorum. Quia igitur et ea quae recta dicunt contra beatum Iob recte non dicunt, nos in eorum dictis et calcemus vitium indiscretionis, et discutiamus vires rectitudinis. Sequitur: