monumenta.ch > Gregorius Magnus > 26
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XXV. <<<     >>> XXVII.

CAPUT XXVI. SHOW APPARATUS

1 Condemnabit te os tuum et non ego, et labia tua respondebunt tibi.
2 Quia enim ex errore confessionis existimant mala adversitatis erumpere, labia sua ei asserunt respondere, ut culpa eloquii sit causa flagelli. Aliquando vero eam comprimere quasi ratiocinantes volunt. Unde Eliphaz beatum Iob reprehendere quasi ex ratione conatur, dicens: