monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27 > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XXIV. <<<     >>> XXVI.

CAPUT XXV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.
2 Iniquitas os docet quando ex mala vita concipitur quod peius dicatur. Quia autem beatus Iob tanto in ore liber fuerat quanto iustus in opere, ab amicis suis haereticorum typum tenentibus, et de iniqua vita, et de audaci ore reprehenditur, ut dicatur: Docuit enim iniquitas tua os tuum. Ac si aperte ei diceretur: Quod perverse loqueris, ex perversiore didicisti vita. Saepe vero haeretici dum quasi venerantur Deum, eius mysteriis contradicunt, et humilitatem putant si veritatem denegant. Sunt namque nonnulli qui Deo se iniuriam irrogare existimant si eum veram carnem assumpsisse fateantur, aut si hunc veraciter pro nobis carne mori potuisse crediderint. Cumque Deo quasi plus honoris conantur tribuere, coguntur laudes veras bonitatis illius negare. Quid enim est in charitatis suae laude potentius quam ut illa sibi pro nobis digna ad susceptionem faceret, quae ei videntur indigna? Sancta autem Ecclesia veram carnem, veram mortem illius confitetur; sed haec dicens, ab haereticis irrogare Deo contumeliam creditur. Unde nunc dicitur: Et imitaris linguam blasphemantium. Cui si quid in hoc mundo adversitatis evenerit, hoc ei contingere ex ipsa hac iniuria suae confessionis dicunt. Unde adhuc subditur: