monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XXIII . <<<     >>> XXV.

CAPUT XXIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Arguis verbis eum qui non est aequalis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.
2 Nullum vero existimant timorem Domini habere, nisi eum quem potuerint ad suae confessionis Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo. Tulisti dicitur abstulisti, ac si aperte dicat: De tua iustitia praesumens, Creatoris tui gratiam despicis deprecari. Cum enim vera mala haeretici contra bonos non inveniunt, fingunt quae redarguant, ut iusti esse videantur, et fit plerumque ut ad aperta contumeliarum verba perveniant. Unde adhuc subditur: