monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XX . <<<     >>> XXII.

CAPUT XXI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 VERS. 21. Sive nobiles fuerint filii eius, sive ignobiles, non intelligit.
2 Sicut enim hi qui adhuc viventes sunt mortuorum animae quo loco habeantur ignorant, ita mortui vita in carne viventium post eos qualiter disponatur nesciunt, quia et vita spiritus longe est a vita carnis; et sicut corporea atque incorporea diversa sunt genere, ita etiam distincta cognitione. Quod tamen de animabus sanctis sentiendum non est, quia quae intus omnipotentis Dei claritatem vident nullo modo credendum est quia foris sit aliquid quod ignorent. Sed carnales quique, quia amorem praecipuum filiis impendunt, hoc eos beatus Iob nescire postmodum asserit quod hic vehementer amaverunt, ut sive nobiles, sive ignobiles sint filii nesciant, quorum eos semper cura fatigabat. Quod tamen si intelligi spiritaliter debet, non incongrue filiorum nomine opera designantur; sicut de muliere Paulus dicit: Quia salva erit per filiorum generationem. Neque enim mulier quae, continentiae studens, nequaquam filios generat salva non erit, sed per generationem filiorum salvari dicitur, quia per effectum bonorum operum perpetuae saluti sociatur. Nobiles ergo sunt filii recta opera, ignobiles autem facta perversa. Et saepe homo agere quaelibet bona intentione nititur; sed tamen pro multis, quae subrepunt, eius acta apud omnipotentem Deum qualiter habeantur, incertum est. Sive itaque nobiles fuerint filii eius, sive ignobiles, non intelligit, quia, subtili examine discussa, utrum approbentur eius opera an reprobentur ignorat. Et hic ergo homo in dolore laboris est positus, et illuc ducitur in timore suspicionis. Unde adhuc de ipso praesentis vitae labore subiungitur: