monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XIX. <<<     >>> XXI .

CAPUT XX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Immutabis faciem eius, et emittes eum.
2 Facies hominis immutatur cum eius species morte atteritur. Emittitur vero, quia ab his quae volens tenuit transire ad aeterna cogitur nolens; dumque ad illa perducitur, haec quae diu cogitata tenuit qualiter sese habitura sint relicta nescit. Unde et additur.