monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XVIII . <<<     >>> XX .

CAPUT XIX. SHOW APPARATUS

1 Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret.
2 Paululum roboratus est homo, quia hic vivendi vires ad modicum accepit ut in perpetuum transeat ubi eius vitam terminus non concludat. Sed in hac brevitate ubi roboratus est in perpetuitate inveniat, vel ut semper gaudeat, vel ut suscepta supplicia non evadat. Qui pro eo quod paululum roboratus est ut in perpetuum transeat, apte mox subditur: