monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XVII . <<<     >>> XIX.

CAPUT XVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo. Lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur, et homines ergo similiter perdes.
2 Hoc crebro agitur ut, cadentibus rupibus, saxum ad loca alia transferatur; ut aquae lapides excavent, et paulatim terra alluvionibus consumatur. Sed magna nobis intentione discutiendum est quod infertur: Et homines ergo similiter perdes. Quid est enim hoc, quod cadenti monti et saxo translato, quod excavato lapidi et per alluvionem terrae consumptae perditio humana comparatur, nisi hoc, quod patenter datur intelligi, quia duo sunt genera tentationum? Unum, quod in mente etiam iusti hominis per repentinum eventum agitur, quatenus sic subito tentetur, ut hunc inopinato proventu concutiat et prosternat, casumque suum nonnisi postquam ceciderit videat. Aliud vero, quod paulatim venit in mentem, et resistentem animum lenibus suggestionibus inficit, et omnes in eo vires iustitiae non nimietate sua, sed assiduitate consumit. Quia ergo alia est tentatio quae iustos plerumque subita invasione prosternit, dicatur: Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo; id est, mens sancta, cuius locus iustitia fuerat, impulsu subito transfertur ad culpam. Rursum quia alia est tentatio, quae se cordi hominis leniter infundit, omnemque duritiam fortitudinis corrumpit atque consumit, dicatur: Lapides excavant aquae, quia videlicet duritiam mentis absorbent assidua et mollia blandimenta libidinis, et lentum atque subtile vitium corrumpit durum et forte propositum mentis. Unde subditur: Et alluvione paulatim terra consumitur. Sicut enim influente aqua paulatim terra consumitur, sic leniter subrepente vitio mens etiam fortis absorbetur. Unde bene subiungitur Et homines ergo similiter perdes. Id est, quia cum tentationem iusto iudicio eius menti qui stare in alto cernitur repente dominari permittis, cadere ac defluere montem facis; et cum voluntas ad vitium commutatur, quasi ad locum alium transfertur saxum; cum vero tentationem lentam atque subtilem, sed tamen assiduam, eorum qui fortes esse creduntur praevalere mentibus sinis, quasi lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur, quia nimirum suggestione leni subacta mentis duritia mollitur.
3 Videamus David ille quantum mons altus fuerit, qui tanta Dei mysteria prophetico spiritu valuit contemplari; sed aspiciamus quam subito casu defluxit, qui dum, in solario deambulans, alienam coniugem concupivit et abstulit, eiusque virum cum damno sui exercitus interemit, repentino casu mons cecidit, cum mens illa mysteriis coelestibus assueta, inopinata tentatione devicta est, tamque immanissimae turpitudini subacta. Saxum itaque de loco suo translatum est, cum prophetae animus, a prophetiae mysteriis exclusus, ad cogitandas turpitudines venit. Videamus etiam qualiter lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur. Salomon quippe immoderato usu atque assiduitate mulierum ad hoc usque perductus est, ut templum idolis fabricaret; et qui prius Deo templum construxerat, assiduitate libidinis, etiam perfidiae substratus, idolis construere templa non timuit. Sicque factum est ut ab assidua carnis petulantia usque ad mentis perfidiam perveniret. Quid itaque aliud quam aquae excavarunt lapidem, et alluvione paulatim terra consumpta est, quia subripiente paulisper infusione peccati, terra cordis illius ad consumptionem defluxit? Consideret ergo beatus Iob utrasque tentationes, vel subitam et immensam, vel lentam atque longiorem; consideret casus hominum, et ex his quae exterius accidunt rapiat interius contemplationem, dicens: Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo. Lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur; et homines ergo similiter perdes; id est, sicut haec insensibilia modo subito corruunt, modo paulisper infusa aquarum mollitie consumuntur, ita etiam eum quem rationabilem condidisti, vel subita tentatione deiicis, vel longa ac lenta consumi permittis. Atque mox eamdem rationabilem creaturam verbis sequentibus explicat, dicens:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XVII . <<<     >>> XIX.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18