monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XV . <<<     >>> XVII .

CAPUT XVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parcis peccatis meis.
2 Gressus Deus dinumerat, cum singula quaeque nostra opera propter retributionem signat. Quid enim in gressibus, nisi unaquaeque nostra actio designatur? Omnipotens itaque Deus et gressus dinumerat, et peccatis parcit, quia et subtiliter acta nostra considerat, et tamen haec poenitentibus misericorditer relaxat. Qui et duritiam in peccantibus conspicit, sed tamen hanc, praeveniente gratia, ad poenitentiam emollit. Culpas ergo dinumerat, cum nos ipsos ad singula quae fecimus, deflenda convertit. Quas misericorditer relaxat, quia eas dum nos ipsi punimus, ipse nequaquam in extremo examine iudicat, Paulo attestante, qui ait: Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. Unde adhuc subditur: