monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XIV . <<<     >>> XVI .

CAPUT XV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Operi manuum tuarum porriges dexteram.
2 Ac si patenter dicat: Idcirco creatura tua corruptibilis persistere ad incorruptionem potest, quia tuae potestatis manu erigitur, et tui respectus gratia, ut persistat, tenetur. Humana namque creatura, eo ipso quod creatura est, in semetipsa habet sub se defluere, sed a conditore suo homo accepit, ut et super se contemplatione rapiatur, et in seipso incorruptione teneatur. Creatura ergo ne sub se defluat, sed in incorruptione persistat, ad incommutabilitatis statum auctoris sui dextera levatur. Potest quoque dexterae nomine Filius designari: Quia omnia per ipsum facta sunt. Operi igitur manuum suarum porrexit omnipotens Deus dexteram suam, quia ut abiectum atque in infimis iacens ad summa erigeret genus humanum, incarnatum ad hoc unigenitum misit. Ex cuius nobis incarnatione datum est ut qui ex voluntate propria in corruptionem cecidimus, vocanti nos Deo quandoque ad incorruptionis gloriam respondere valeamus. Qua in re largitatem divinae misericordiae pensare quis valeat, quod ad tantam perducit gloriam hominem post culpam? Pensat Deus mala quae facimus, et tamen per benignitatis suae gratiam ea misericorditer relaxat. Unde et subditur: