monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 49 > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, X . <<<     >>> XII.

CAPUT XI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei?
2 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. Hanc itaque redemptionem vir Domini praesciens, in qua erant multi etiam ex gentilitate liberandi, sicut ipse ait: Licet haec celes in cordo tuo, tamen scio quia universorum memineris, apud omnipotentem Deum tempus sibi constitui suae recordationis petit. Hinc est enim quod in Evangelio Dominus dicit: Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum, omnia videlicet electa. Non enim ab inferno rediens Dominus electos simul et reprobos traxit, sed illa exinde omnia sustulit quae sibi inhaesisse praescivit. Unde etiam per Osee prophetam dicit: Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne. Quod enim occidimus, agimus ut penitus non sit. Ex eo enim quod mordemus, partem abstrahimus, partemque relinquimus. Quia ergo in electis suis funditus Dominus occidit mortem, mors mortis exstitit. Quia vero ex inferno partem abstulit, partemque reliquit, non occidit funditus, sed momordit infernum. Dicit ergo: Ero mors tua, a mors; id est, in electis meis te funditus perimo. Ero morsus tuus, inferne, quia, sublatis eis, te ex parte transfigo. Sciens igitur beatus Iob hunc adventum ad inferos Redemptoris nostri, petat quod futurum praevidit, et dicat: Et constituas mihi tempus in quo recorderis mei. Sequitur: