monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, IX . <<<     >>> XI .

CAPUT X. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et abscondas me donec pertransent furor tuus.
2 Furor etiam omnipotentis Dei in hoc quotidie vim suae districtionis peragit, quod viventes indigne dignis suppliciis demergit. Qui furor nunc equidem transit, sed in fine pertransit, quia modo agitur, sed in mundi termino consummatur. Qui tamen iste furor, quantum ad electorum animas, in Redemptoris nostri adventu pertransiit, quia eas ab inferni claustris ad paradisi gaudia mediator Dei et hominum, dum ipse illuc pie descenderet, reduxit. Inter haec vero sciendum est quod furoris nomen Divinitati non congruit, quia naturam Dei simplicem perturbatio nulla confundit. Unde ei dicitur: Tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas, et cum magna reverentia disponis nos. Sed quia iustorum animae per Mediatoris adventum erant quandoque ab inferni locis, quamvis non poenalibus, liberandae, hoc quoque iustus vir praevidet, et petendo subiungit: