monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, VIII. <<<     >>> X .

CAPUT IX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quis mihi tribuat ut in inferno protegas me?
2 Quia ante adventum mediatoris Dei et hominis omnis homo, quamvis mundae probataeque vitae fuerit, ad inferni claustra descenderit, dubium non est, quoniam homo, qui per se cecidit, per se ad paradisi requiem redire non potuit, nisi veniret ille qui suae incarnationis mysterio eiusdem nobis paradisi iter aperiret. Unde et post culpam primi hominis ad paradisi aditum romphaea flammea posita esse memoratur, quae et versati lis dicitur, pro eo quod quandoque veniret tempus ut etiam removeri potuisset Nec tamen ita iustorum animas ad infernum dicimus descendisse, ut in locis poenalibus tenerentur. Sed esse superiora inferni loca, esse alia inferiora credenda sunt, ut et in superioribus iusti requiescerent, et in inferioribus iniusti cruciarentur. Unde et Psalmista propter praevenientem se Dei gratiam dicit: Eripuisti animam meam ex inferno inferiori. Beatus igitur Iob ante Mediatoris adventum ad infernum se descendere sciens, conditoris sui illic protectionem postulat, ut a locis poenalibus alienus existat, ubi, dum ad requiem ducitur, a suppliciis abscondatur. Unde subiungit: