monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, VI . <<<     >>> VIII.

CAPUT VII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quomodo si recedant aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescat, sic homo, cum dormierit, non resurget.
2 Mare mens hominis, et quasi fluctus maris sunt cogitationes mentis, quae aliquando per iram tumescunt, per gratiam tranquillae fiunt, per odium cum amaritudine defluunt. Sed cum homo moritur, aquae maris recedunt, quia, iuxta Psamistae vocem: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Et rursum de moriente scriptum est: Amor quoque et odium simul peribunt. Arescit ergo fluvius vacuefactus, quia, subducta anima, vacuum remanet corpus. Quasi enim alveus fluminis vacuus est corpus exanime. Qua in re vigilanter intuendum est quia vita praesens, videlicet quousque anima moratur in corpore, mari comparatur et fluvio. Aqua enim maris amara est, fluminis dulcis. Et quia hic viventes modo quibusdam amaritudinibus afficimur, modo autem dulcedine tranquilli ac mites invenimur, praesentis vitae decursus comparatione exprimitur maris et fluminis.
3 Sed in his durum valde videtur esse quod subditur: Sic homo, cum dormierit, non resurget. Cur itaque laboramus, si in resurrectionis retributionem non tendimus? Quomodo autem dicitur: Non resurget, cum scriptum sit: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Et rursum: Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Et per semetipsam Veritas dicat: Omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius, et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae. Sed subiuncta sententia indicat quae discretio in praemissa lateat. Nam subditur: