monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, V. <<<     >>> VII.

CAPUT VI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus atque consumptus, ubi, quaeso, est?
2 Nullus homo sine peccato est, nisi ille qui in hunc mundum non venit ex peccato. Et quia omnes in culpa ligamur, ipsa amissione iustitiae morimur; concessa prius in paradiso veste innocentiae nudamur, interitu etiam carnis subsequente consumimur. Homo itaque peccator moritur in culpa, nudatur a iustitia, consumitur in poena. Hanc nuditatem peccatoris filii tegere dignatus est pater, qui eo redeunte dixit: Cito proferte stolam primam. Prima quippe stola est vestis innocentiae, quam homo bene conditus accepit, sed male a serpente persuasus perdidit. Contra hanc rursum nuditatem dicitur: Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Vestimenta quippe custodimus cum praecepta innocentiae servamus in mente, ut cum nos iudici culpa nudat, ad amissam redeuntes innocentiam poenitentia operiat. Bene autem dicitur: Ubi, quaeso, est? quia peccator homo illic stare noluit, ubi conditus fuit; hic vero, ubi cecidit, diu esse prohibetur. Patriam volens perdidit, a peregrinatione vero sua quam diligit invitus expellitur. Ubi ergo est, qui in eius amore non est ubi verum esse est? Sequitur: