monumenta.ch > Gregorius Magnus > 44
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XLIII. <<<     >>> XLV. .

CAPUT XLIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris?
2 Quid est enim homo, nisi folium, qui videlicet in paradiso ab arbore cecidit? Quid est nisi folium, qui tentationis vento rapitur, et desideriorum flatibus levatur? Mens quippe humana quot tentationes patitur, quasi tot flatibus movetur. Hanc enim plerumque ira perturbat; cum recedit ira, succedit inepta laetitia. Luxuriae stimulis urgetur, aestu avaritiae longe lateque ad ambienda quae terrena sunt tenditur. Aliquando hanc superbia elevat; aliquando vero inordinatus timor in infimis deponit. Quia ergo tot tentationum flatibus elevatur et ducitur, recte folio homo comparatur. Unde bene quoque per Isaiam dicitur: Cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. Quasi ventus quippe nos iniquitas abstulit, quia nullo fixos virtutis pondere in vanam elationem levavit. Bene autem post folium etiam stipula appellatur homo. Qui enim arbor fuit in conditione, folium a semetipso factus est in tentatione, sed post stipula apparuit in deiectione. Quia enim de alto cecidit, folium; quia vero per carnem terrae proximus fuit, etiam cum stare videbatur, stipula esse memoratur. Sed quia viriditatem intimi amoris perdidit, iam stipula sicca est. Consideret itaque vir sanctus, et homo quantae vilitatis sit, et Deus quantae districtionis, et dicat: Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris? Ac si aperte deploret, dicens: Cur tanta rectitudine impetis eum quem sic infirmum esse in tentatione cognoscis? Sequitur: