monumenta.ch > Gregorius Magnus > 42
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XLI . <<<     >>> XLIII.

CAPUT XLII.. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea et delicta ostende mihi.
2 Vocat Deus cum nos amando eligit. Ei parendo respondemus. Quid distet inter peccatum et iniquitatem, inter scelera et delicta. Quamvis vocare ac respondere intelligi et aliter possit. Vocare enim Dei est nos amando et eligendo respicere. Respondere autem nostrum est amori illius bonis operibus parere. Ubi apte additur: Aut certe loquar, et tu responde mihi. Loquimur namque cum eius faciem per desiderium postulamus. Respondet vero Deus loquentibus cum nobis se amantibus apparet. Sed quia quisquis aeternitatis desiderio anhelat, semetipsum subtiliter reprehendens, facta sua discutit, et ne quid in illo sit in quo auctoris sui faciem offendat quaerit, recte subiungit: Quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea et delicta ostende mihi. Iste in hac vita iustorum labor est ut semetipsos inveniant, et invenientes flendo atque corrigendo ad meliora perducant. Et quamvis inter iniquitatem atque peccatum nihil distare perhibeat Ioannes apostolus, qui ait: Iniquitas peccatum est, ipso tamen usu loquendi plus iniquitas quam peccatum sonat, et omnis se homo libere peccatorem fatetur, iniquum vero dicere nonnunquam erubescit. Inter scelera vero et delicta hoc distat, quod scelus etiam pondus peccati transit, delictum vero pondus peccati non transit, quia et cum offerri sacrificium per legem iubetur, nimirum praecipitur sicut pro peccato, ita etiam pro delicto. Et nunquam scelus nisi in opere est, delictum vero plerumque in sola cogitatione. Unde et per Psalmistam dicitur: Delicta quis intelligit? Quia videlicet peccata operis tanto citius cognoscuntur, quanto exterius videntur; peccata vero cogitationis eo ad intelligendum difficilia sunt, quo invisibiliter perpetrantur. Quisquis igitur aeternitatis desiderio anxius apparere venturo iudici desiderat mundus, tanto se subtilius nunc examinat, quanto nimirum cogitat, ut tunc terrori illius liber assistat, et ostendi sibi exorat ubi displicet, ut hoc in se per poenitentiam puniat, seque hic diiudicans iniudicabilis fiat.
3 Sed inter haec intueri necesse est quanta peregrinationis nostrae poena nos perculit, qui in eam caecitatem venimus, ut nos ipsos ignoremus. Perpetramus mala, nec tamen haec celerius deprehendimus vel perpetrata. Exclusa quippe mens a luce veritatis nil in se nisi tenebras invenit, et plerumque in peccati foveam pedem porrigit, et nescit. Quod nimirum de sola exsilii sui caecitate patitur, quia, ab illuminatione Domini repulsa, et semetipsam videre perdidit, quae auctoris sui faciem non amavit. Unde et subditur: