monumenta.ch > Gregorius Magnus > 36
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XXXV. <<<     >>> XXXVII.

CAPUT XXXVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita.
2 Cum constet quod iudex veniens agnos ad dexteram, haedos vero ad sinistram ponat, qua nunc ratione dicitur in conspectu eius hypocritam non esse venturum, qui scilicet si inter haedos erit, ad sinistram iudicis apparebit? Sed sciendum est quod duobus modis in conspectu Domini venimus. Uno quidem, quo hic, peccata nostra subtiliter perpendentes, in eius non conspectu punimus, et flendo diiudicamus. Nam quoties conditoris nostri potentiam ad sensum reducimus, toties in conspectu illius stamus. Unde recte quoque per virum Dei Eliam dicitur: Vivit Dominus Deus Israel, in cuius conspectu sto. Alio quoque modo in conspectu Domini venimus, cum in extremo iudicio ante tribunal eius assistimus. Hypocrita igitur per examen ultimum ante conspectum iudicis venit; sed quia modo culpas suas considerare ac deflere dissimulat, in conspectu Domini venire recusat. Sicut enim iusti viri, cum districtionem venturi iudicis contemplantur, peccata sua ad memoriam reducunt, deflent quae commiserunt, et districte se iudicant, ne iudicentur; ita hypocritae quo exterius hominibus placent, eo se interius aspicere negligunt; totosque se in verbis proximorum fundunt, et sanctos se esse aestimant, quia sic se haberi ab hominibus pensant. Cumque mentem per verba suae laudis sparserint, nunquam hanc ad cognitionem reducunt culpae, nunquam considerant ubi internum iudicem offendant, nihil de eius districtione metuunt, quia sic se placuisse ei sicut hominibus credunt. Qui si terrorem eius ad mentem reducerent, hoc ipsum quod in mala intentione positi placent hominibus plus timerent. Bene itaque dicitur: Non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita, quia districtionem Dei ante oculos non ponit, dum placere humanis oculis concupiscit. Qui si, mentem suam discutiens, semetipsum in conspectu Dei poneret, profecto iam hypocrita non esset. Sequitur: