monumenta.ch > Gregorius Magnus > 33
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XXXII. <<<     >>> XXXIV

CAPUT XXXIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis?
2 In Scriptura sacra dentes aliquando sancti praedicatores, aliquando vero interni accipi sensus solent. De sanctis enim praedicatoribus, sponsae dictum est: Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro. Unde et uni eorum ostensis in figura gentibus dicitur: Macta et manduca; id est, vetustatem earum contere, et in corpus Ecclesiae, videlicet in tua membra, converte. Rursum quia dentes interiores sensus accipi solent Ieremias propheta testatur, dicens: Fregit ad numerum dentes meos. Per dentes etenim cibus frangitur, ut glutiatur. Unde non immerito in dentibus internos sensus accipimus, qui singula quae cogitant quasi mandunt et comminuunt, atque ad ventrem memoriae transmittunt. Quos propheta ad numerum fractos dicit, quia iuxta mensuram uniuscuiusque peccati intelligentiae caecitas generatur in sensibus, et secundum quod quisque egit exterius, in eo obstupescit quod de internis atque invisibilibus intelligere potuit. Unde recte etiam scriptum est: Omnis homo qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes eius . Quid namque uva acerba nisi peccatum est? Uva quippe acerba est fructus ante tempus. Quisquis enim praesentis vitae delectationibus satiari desiderat quasi fructus ante tempus comedere festinat. Qui igitur uvam acerbam comedit, dentes eius obstupescunt, quia qui praesentis mundi delectatione pascitur, interni eius sensus ligantur, ut iam spiritalia mandere, id est intelligere nequeant, quia unde in exterioribus delectati sunt, inde in intimis obstupescunt. Et dum peccato anima pascitur, panem iustitiae edere non valet, quoniam ligati dentes, ex peccati consuetudine, iustum quod intus sapit edere nequaquam possunt. Hoc igitur loco, quia dentes, ut diximus, internos sensus accipimus, considerare magnopere quid agere iusti soleant debemus. Qui plerumque, si qua in se quamlibet leviter carnalia esse deprehendunt, haec, in internis sensibus retractantes, vehementer in semetipsis insequuntur, afflictione se conterunt, magnisque cruciatibus vel minima in se prava diiudicant, atque haec per poenitentiam damnant. Quod idcirco agunt, ut in conspectu aeterni iudicis et ipsi inveniri, in quantum est possibile, irreprehensibiles debeant, et hi qui eos sic se iudicare conspiciunt emendare semetipsos a culpis culpis gravioribus inardescant. Quod videlicet beatus Iob coram amicis suis temporalem gloriam tenentibus, et transeuntia bona laudantibus, fecerat; sed tamen eorum sensum ad cognoscendam utilitatem flagelli sui perducere non valebat, ut scilicet pensare possent quod non solum prospera omnipotens Deus tribueret, sed nonnunquam etiam adversa propitius irrogaret. Unde bene nunc dicit: Quare lacero carnes meas dentibus meis? Ac si aperte dicat: Cur internis sensibus carnalia, si qua fuerint in me facta, discutio, si meis spectatoribus prodesse non possum? Ubi et apte subditur: Et animam meam porto in manibus meis.
3 Animam in manibus portare est intentionem cordis in operatione ostendere. Habent namque hoc iusti proprium ut in omne quod dicunt atque omne quod agunt, non solum provectum suum, sed etiam proximorum aedificationem quaerant. Et aliquando in quibusdam semetipsos diiudicant, ut pigros auditores ad considerandos semetipsos revocent. Aliquando bona opera ostendunt, ut spectatores eorum erubescant non imitari quod vident. Nam scriptum est: Videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui est in coelis. Qui igitur intentionem suam per opera insinuat, animam suam in manibus portat. Sed cum iustus quisque nec se diiudicando, nec bona opera ostendendo, utilitati proximorum proficit, per hoc quod egerit, ad verba doloris redit. Unde recte nunc dicitur: Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis? Id est, cur me vel districte coram hominibus diiudico, vel quid appetam in opere ostendo, si utilitati proximorum nec mala diiudicando, nec bona ostendendo proficio? Sed tamen iusti etiam, cum haec dicunt, nunquam a praebendo proximis bono exemplo deficiunt. Unde adhuc coram amicis suis beatus Iob virtutem patientiae exhibens et ostendens ait:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XXXII. <<<     >>> XXXIV
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 33