monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XXX . <<<     >>> XXXII.

CAPUT XXXI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et redigentur in lutum cervices vestrae.
2 Sicut per oculum visus, sic per cervicem solet superbia designari. Cervix itaque in lutum redigitur, cum superbus quisque humiliatur in morte, et elata caro tabescit in putredine. Intueamur enim qualia in sepulcris iaceant divitum cadavera, quae illa in exstincta carne sit imago mortis, quae tabes corruptionis. Et certe ipsi erant qui extollebantur honoribus, habitis rebus tumebant, despiciebant caeteros, et quasi solos se esse gaudebant; et dum non perpenderent quo tendebant, nesciebant quid erant. Sed in lutum cervix redacta est, quia despecti iacent in putredine, qui tumebant in vanitate. In lutum cervix redigitur, quia quantum carnis potentia valeat, tabes corruptionis probat. Sequitur: