monumenta.ch > Gregorius Magnus > 26
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XXV. <<<     >>> XXVII.

CAPUT XXVI. SHOW APPARATUS

1 Nunquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos?
2 Deus mendacio non eget, quia veritas fulciri non quaerit auxilio falsitatis. Haeretici autem, quia ea quae prave de Deo intelligunt ex veritate tueri non possunt, quasi ad probandum radium luminis umbram falsitatis requirunt. Et pro eo dolos loquuntur, dum infirmas mentes in intellectu illius stulta seductione decipiunt. Sequitur: